페이지 이미지
PDF
ePub

Frustra cruorem pulsibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,

Attentus explorare venam
Quæ febris exagitet tumentem:
Frustra liquores quot Chymica expedit
Fornax, et error sanguinis, et vigor

Innatus herbis te fatigant:
Seriùs aut citiùs sepulchro
Debemur omnes, vitaque deseret
Expulsa morbis corpus inhospitum,

Lentumque deflebunt nepotes (Reliquias animæ) cadaver. Manes videbis tu quoque fabulas, Quos pauciores fecerit ars tua;

Suumque victorem vicissim
Subjiciet Libitina victrix.
Decurrit illi vita beatior
Quicunque lucem non nimis anxius

Reddit molestam, urgetque curas
Sponte sua satis ingruentes;
Et
quem

dierum lene fluentium Delectat ordo, vitaque mutuis

Felix amicis, gaudiisque
Innocuis benè temperata.

MACHINÆ GESTICULANTES.

ANGLICE

a Puppetshow. ADMIRANDA cano levium spectacula rerum, Exiguam gentem, et vacuum sine mente popellum; Quem, non surreptis coeli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam; Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur, Undique congressi permissa sedilia complent, Nec confusus honos ; nummo subsellia cedunt Diverso, et varii ad pretium stat copia scamni. Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cùm vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat: mox stridula turba penates Ingreditur pictos, et mænia squallida fuco. Hic humiles inter scenas, angustaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumLudit in exiguo plebecula parvo theatro. [phos,

Sed præter reliquos incedit Homuncio rauca Voce strepens; major subnectit fibula vestem, Et referunt vivos errantia lumina motus; In ventrem tumet immodicum; pone eminet ingens A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen Major, et immanem miratur turba Gigantem. Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis Confisus, gracili jactat convitia vulgo, Et crebo solvit, lepidum caput, ora cachinno. Quanquam res agitur solenni seria pompa. Spernit sollicitum intractabilis ille tumultum, Et risu importunus adest, atque omnia turbat. Nec rarò invadit molles, pictamque protervo Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno, Sed comitum vulgus diversis membra fatigant Ludis, et vario lascivit mobile saltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro, Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris. Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit hopestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.

[ocr errors]

Pygmæos credas positis mitescere bellis,
Jamque, infensa Gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur sidera cælo,
Parvi subsiliunt Lemures, populusque pusillus
Festivos, rediens sua per vestigia, gyros
Ducit, et angustum crebo pede pulsitat orbem.
Mane patent gressus; hic succos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina surgunt
Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.

At non tranquillas nulla abdunt nubila luces,
Sæpe gravi surgunt bella, horrida bella, tumultu.
Arma cienttruculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnæ; usque adeo insincera voluptas
Omnibus, et mistæ castigant gaudia curæ.
Jam gladii, tubulique ingesto sulphure fæti,
Protensæque hastæ, fulgentiaque arma, minæque
Telorum ingentes subeunt; dant claustra fragorem
Horrendum, ruptæ stridente bitumine chartæ
Confusos reddunt crepitus, et sibila miscent.
Sternitur omne solum pereuntibus; undique cæsæ
Apparent turmæ, civilis crimina belli.

Sed postquam insanus pugnæ deferbuit æstus,
Exuerintque truces animos, jam Marte fugato,
Diversas repetunt artes, curasque priores.
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra
Suggerit, atque olim peperit felicior ætas,
Hic

parya redeunt specie. Cano ordine cernas
Antiquos prodire, agmen venerabile, patres.
Rugis sulcantur vultus, prolixaque barbæ
Canities mento pendet: sic tarda senectus
Tithonum minuit, cum moles tota cicadam
Induit, in gracilem sensim collecta figuram. [tes
Nunc tamen undegenus ducat, quæ dextra laten-

Suppeditet vires, quem poscat turba moventem,
Expediam. Truncos opifex et inutile lignum
Cogit in humanas species, et robore natam
Progeniem telo efformat, nexuque tenaci [armos,
Crura ligat pedibus, humerisque accommodat
Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum
Versat onus, molique manu famulatus inerti
Sufficit occultos motus, vocemque

ministrat.
His structa auxiliis jam machina tota peritos
Ostendit sulços, duri et vestigia ferri:
Hinc salit, atque agili se sublevat incita motu,
Vocesque emittit tenues, et non suą verba.

AD INSIGNISSIMUM VIRUM

D. THO. BURNETTUM,

SACRÆ THEORIÆ TELLURIS AUTOREM.

Non usitatum carminis alitem,
Burnette poscis, non humiles modos:

Vulgare plectrum, languidæque
Respuis officium camænæ.
Tu mixta rerum semina conscius,
Molémque cernis dissociabilem,

Terramque concretam, et latentem
Oceanum gremio capaci:
Dum veritatem quærere pertinax
Ignota pandis, sollicitus parum

Utcunque stet commune vulgi
Arbitrium et popularis error,

Auditur ingens continuò fragor,
Illapsa, tellus lubrica deserit

Fundamina, et compage fracta
Suppositas gravis urget undas,
Impulsus erumpit medius liquor,
Terras
aquarum

effusa licentia
Claudit vicissim; has inter orbis
Reliquiæ fluitant prioris.
Nunc et recluso carcere lucidam
Balæna spectat solis imaginem,

Stellasque miratur nutantes,
Et tremulæ simulachra lunæ.
Quæ pompa vocum non imitabilis !
Qualis calescit spiritus ingeni!

Ut tollis undas! ut frementem
Diluvii reprimis tumultum!
Quis tam valenti pectore ferreus
Ut non tremiscens et timido pede

Incedat, orbis dum dolosi
Detegis instabiles ruinas?
Quin hæc cadentum fragmina montium
Natura vultum sumere simplicem

Coget refingens, in priorem Mox iterum reditura formam. Nimbis rubentem sulphureis Jovem Cernas; ut udis sævit atrox hyems

Incendiis, commune mundo
Et populis meditata bustum!
Nudus liquentes plorat Athos nives,
Et mox liquescens ipse adamantinum

Fundit cacumen, dum per imas,
Saxa fluunt resoluta valles.

« 이전계속 »