페이지 이미지
PDF
ePub
[ocr errors]

raz, hic eandem Philofophia, ut famula, ornatam cupiebat. LVTHERVS afperius, MELANCHTHON in omnibus moderatius agebat. quocirca hic apud omnes; ille apud eos, qui Religionis Zelo ardebant, laudem confequebatur. Quod ad Eruditionem MELANCHTHONIS attinet; ea tanta fuit, ut præter divinarum rerum cognitionem, Philofophiam etiam, Artiumque Encyclopædiam calluerit, magnoque fru&u ediderit, & docuerit. quorum adjumento ita Theologiam illuftravit, ut facile difcendo perceperint, aperteque docendo declaraverint obfcuriora, quicunque fe Theologiæ ftudio tradidiffent. Docuit inprimis, qua ratione Theologia cum Philofophia (cui & in aliquibus nimium tribuiffe vifus) conjungeretur: tum certam viam & ordinem, quem in proponendo, fcribendo ac difputando veræ Theologiæ ftudiofi fequerentur, defcripfit. Summis his viris duobus WITTEBERG A, nefcio an dicam oppidulum, majorem eo tempore nominis claritatem, quam ipfa Domina & Regina Vrbium RoMA fibi comparavit. tantus ftudioforum hic concurfus atque frequentia. Tanta miniftrorum Ecclefiæ, & Ludimagiftrorum multitudo ex una MELANCHTHON13 Schola progreffa, ut ampliffima Germania, vicinæque Regiones doctos piosque miniftros ac præceptores, beneficio MELANCHTHONIS, paffim fuis in locis habuerit. ita ut non immerito miniftrorum præceptorumque pater dictus fit. Apud exteros, Religionis etiam adverfarios, propter fingularem Eruditionem, Moderationem, inque rebus agendis dexteritatem bene audiebat. cujus celebritate ac fama motus ipfe FRANCISCVS I. Galifarum Rex (cujus honos & nomen litteratorum hominum monumentis femper manebit) MELANCTHONEM per litteras Legatumque fuum defiderabat: ut ipfius colloquio confilioque in componendis moderandisque rebus ad Religionem pertinentibus uteretur. Tanta animi in hoc homine clementia, morumque erat facilitas, ut cum adverfariis congrediens, laudem ab ipfis etiam Papiftis, aperto Marte rem gerentibus, confecutus fuerit. adeo ut hoftes nonnulli æquius de MELANCHTHONE judicaverint, quam multi ejus difcipuli, qui jam tanquam Do&ores, & Ariftarchi, ingrati admodum erga Magiftrum fuum exftiterunt. Quanto ftudio de re Sacramentaria Controverfiam vel potius bellum tollere tum exftinguere conatus fuerit; ejus fcripta, Epiftolæque Operi Epiftolarum CALVINI Theologi (qui cum amice vixerat) infertæ fatis oftendunt. Fruftra omnia. LUTHERUS, fenfu abundans fuo, fuperiorem ferre nolle videbatur. LVTHERO defun&o, gravius, poft vero M ELANCHTHONE, graviffimum de Cæna Domini bellum exarfit : alia arma quæfita, nova & inufitata in tuenda illa, quæ nusquam eft, vbiquitate: quamque ita adornatam proftituunt, ut eam quodammodo adorandam effe, non diffimili a Papiftis exemplo cenfeant. Vtinam bellum istud nunquam natum, vel jam natum tali Concordia, ut Discordiæ omnis Parente, geftum non fuiffet! & ipfe quidem Papa, qui verius VBIQUE arma artesque fuas in nos omnes convertit, jam longo tempore (Si Deus ita voluiffet) magno cum Chriftiani Orbis fru&u ex rupe fua Tarpeia præcipitatus fuiffet. Sed vigeat LUTHERI do&rina, quam illi Pfeudo Lutherani, invidia & odio nominis Reformatorum adducti, graviter labefa&tant. Locum habeat MELANCHTHONIS moderatio apud eos, qui verbis magis & clamore, quam vero amore & ratione populum excitant: quo tandem communibus ftudiis ipfum, cum quo tam generose tamque conftanter certavit LUTHER US, aggrediamur ANTICHRISTVM.

Cripfit MELANCHTHON VO-
lumina infinita, variis in lo-

cis impreffa: Cujus tamen Lucu. brationes editas usque ad An

num

num clɔ. ɔ XLI, HERVAGIYs excudit Bafileæ Tomis V. Anno clɔ. ɔ. XLVI.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Effectionibus.

C.

Graca, Latinaque Epigrammata,&c.
Sunt & Declamationum TOMIII.
Epiftolarum TOMI II.

Carionis Chronicon emendatum & auctum multis historiis.

Ex ejusdem fcriptis Objectionum & Refponfionum Theologicarum partes aliquot, in Locos communes collecta, per CHRISTOPH, PEZELIV M, virum fyncerum, diligentiffimumque Theolo gum ac Schola Bremenfis profefforem.

Vtinam ii, qui MELANCHTH NIS fuere difcipuli, magistrum fuum majori reverentia colerent, deque ejusdem Scriptis æquius judicarent; aut qui colere videntur, ejus faltem facra monumenta non violarent. Hoc modo fe difcipulos gratos, fynceros Theologos, pacis Ecclefiæ ftudiofos, Papiftarumquè Do&rinæ infignes hoftes effe de

'clararent.

οι παιδόλω ἀγαθὸν τιμᾶτε ΜΕΛΑΝ ΧΘΟΝΑ παΐδες.
Χαίρετε πολυμαθες, Χαίρετε θειομαθεῖς.

Πάντα καταφρονέων ὅσ ̓ υπιχθονι ἐς ΜΕΛΑΝ ΧΘΩΝ,
του Ανθρώποις χθονίοις δείξαν τ' κράνια.

[blocks in formation]

Difcipuli fidum vos obfervate magiftrum?
Gaude qui multa & difcere facra cupis.

Omnia defpiciens que funt terrena MELANCHTHON
Terreftres homines duxerat ad Super os.

.

JOANNES

BVGENHAGIVS.

Pomer.

TAm tua canities, Doctor Po MERANE, fidesque
Sincera eft, cun&tis quam veneranda piis

Qui procul externis fparfifti fidus in oris,
Pura Evangelii femina voce tua.

VTHERVS ut in Schola fuum MELANCHTHONEM, fie in
Ecclefia fuum fibi BVGENHAGIUM adjun&tum habuit.
Egregia hæc Dei organa, miro concentu, ea, quæ Chriftus
auctor & magifter falutis noftræ docuit, sonabant,

Lv

THERVM ut Vocalem & acrem Evangelii Tubam molli, fuavi, flexibilique vocis genere fubfequebantur MELANCHTHON & BVGENHAGIVS, ea ingeminantes, quæ blando fono molliores aures recrearent. Hæc Ecclefiæ Dei organa five Inftrumenta Evangelii cœleftis fonum per omnes terras fundebant, In BUGENHAGIỌ naturæ clementia & modeftia fingularis; quæ & ipfe vultus animi plerumque index fignificare videtur. Huic animus ab omni

D 2

ma

[ocr errors]

ambitione alienus erat. Stationem illam fuam in prædicando, vigilando, tutandoque grege Witebergenfi, ut fidiffimus paftor, annos permultos defendit. Hujus Do&toris infignem operam ipfa quoque DANIA fenfit in jaciendis Chriftianæ Religionis fundamentis, fub lætis CHRISTIANI III. optimi regis auspiciis qui in Regnis Ducatibusque fuis, Chrifti Regnum, ut principem decet Chriftianum, omni conatu fibi promovendum prædicandumque effe contendit: fic & Academiam Hafnienfem, olim ere&am per Regem FREDERICUM, avum fuum paternum, & jam quafi collapfam, instauravit, omniaque ea, quæ in feliciter constituendis Academiis Evange licis defiderantur, contulit. POMERANVM itaque & fuum Dania celebrat, & ipfa in media Dania nobilis Hafnia: quæ fcholafticos ipfius labores & admonitiones amavit ac obfervavit. Nomen fibi POMERANVS ante omnia peperit Interpretatione in librum PSALMORVM: quam Germanice primum, deinde Latine edidit: eandemque iterum atque iterum recognitam magno tum temporis applaufu in publicum emifit. Certæ in hac Do&trinæ & Confolationes, ex Propheticis Apostolicisque fcriptis desumtæ, fimplices jacentesque Chriftianorum animos mirum in modum erigentes atque corroborantes, adeo ut ejus labor & cura illis maxime temporibus Ecclefiæ ædificationi multum profuerit. Exftat præclarum LUTHERI judicium, quod de Interpretatione Pfalmorum BVGENHAGII tulit: quod quidem legitur Editione I. ad FREDERICVM SAXONEM. Illud ut huc transcribam ad laudem BVGENHAGII non alienum effe putavi. Hæc autem LUTHERI verba: Nam ut conferri poffit tam prifcorum quam recentiorum commentariis, & fi odiofum eft ftatuere, audeo tamen dicere; A nemine, cujus exftent libri, effe Pfalterium David explicatum: effe hunc POMERAN V M primum in orbe, qui Pfalterii interpres dici mereatur. Adeo ceteri fere omnes tantum opinionem quisque fuam, eamque incertam, in bunc pulcherrimum librum congeffit. Hic revera judicium Spiritus certum te docebit mirabilia. Laus hæc magna, ut quæ à magno & laudato viro proficifcatur.

[blocks in formation]

ΛΟΥΤΗΡΟΣ θεόπνευς, ὁμῶς ΠΟΜΕΡΑΝΟΣ ἑταῖρο
κανα ~ βροντᾷ, ἔτῷ ὁ βομβεῖ ἀνὴρ.

ΠΑΠΠΑ κεραυνοβόλ© τρομέει, καὶ ἐπῆλθε ΜΕΛΑΝ ΧΘΩΝ,
Λευκορίη νικά, κεῖται ἡ Επ]ορέη,

Id

« 이전계속 »