페이지 이미지
PDF
ePub

Id eft:

Numine LUTHERUS fimul &POMERANVS amicus)
Jussa Dei in templis hic fonat, ille tonat.
PAPA tremit, jactat qui fulmina. præfto MELANCHTON.
Vincit Leucorea, vincitur Hepterea.

[blocks in formation]

JVs, Sophia, eloquium, JONA, fimul addita Mufa,
Quamvis emeritum te fuper aftra ferant:

Te pietas tamen ipfa magis Regina priorum
San&taque Relligio laudat & usque beat.

[blocks in formation]

ERITO & fuum JUSTUM JONAM LVTHERVS dixerit, ille fiquidem eft, qui in ædificanda ecclefia Wittebergenfi LUTHERO minime defuit: tum qui Commentarios, Tractatusque aliquot LvTHERI in Latinam Linguám tranftulit. Hic cum Jurisprudentiæ operam dediffet, multumque in ea profeciffet; exiftimavit rerum divinarum ftudium longe præftantius illo, quod humana fuggeffit prudentia. Verum Jurisprudentiæ ftudium ipfi non inutile fuit, fi munus onusque, quod impofitum fæpius, confideremus. Negotia enim Ecclefiaftica tractans in Synodis, Conventibus, Comitiisque apud Principes, iftius ftudii beneficio dextre magis ac felicius quam alii, plerumque omnia administravit. Quam plurimum hic propter rerum ufum, quem fibi in tra&andis rebus ad Religionem pertinentibus comparavit, Ecclefiæ profuit. Ejus autem viri labor, qui rerum in religionis caufa geftarum auditor fuit & confcius, dici vix poteft, quan. tum difficilibus in rebus atque incertis Ecclefiæ conferat. Egregium fe JusTV's Legitimi Conjugii Sacerdotalis defenforem exhibuit, contra JoANNEM FABRVM Scortationis patronum. eft autem hic FABER, ut & EccIVs, in quos præcipue exflat illud ER ASMI facetum, quo dicere folebat: Pauperem & tenuem LvTHERVM locupletare multos. Illi enim ob fcriptas Confutationes honorarium munus a Principibus petebant, & impetrabant. Hic JusTvs ut fpectator & auditor eorum, quæ in Germania in Religionis negotio gefta, ctiam coram adfuit: audiitque quæ LVTHERUS, princeps fortiffimusque Chrifti athleta, jam vitam cum morte commutaturus, Islebii in Patria edidit atque prolocutus eft. adeo ut & hic JusTVS optimus teftis fit fanctiffimorum laborum & curarum quos in omni vita & morte LvTHER VS fufceperat. apud quem noftrum (ut & duos quosdam familiares) cum non longe a fine vitæ abeffet, his verbis ufus: Orate, inquit, DEum, ut Evangelii nobis do&rinam conservet. Pontifex enim & Concilium Tridentinum dira moliuntur. præsentiens jam inftare extremum vitæ finem, ita: Pater mi cœleftis, DEus, & Pater Domini noftri JEfu Christi, DEus omnis confolationis, ago tibi gratias, quod filium tuum JEfum Christum mihi revelasti, cui credidi, quem fum profeffus, quem amari, quem celebrari, quem Pontifex Romanus & reliqua impiorum turba perfequitur. Rogo te Domine JEfu Christe fufcipe animam meam &c. Hæc verba noviffima proferens, in aftantis JUSTI JONE quafi finu, animam DEO moriens commendavit: qui cum dolore quidem vidit LVTHERUM morientem, gaudio vero fummo audiit proloquentem.

[blocks in formation]

Αὐτόπτης μάρτυς ΛΟΥΤΗΡΟΝ ΙΟΥΣΤΟΣΙΩΝΑΣ
Εν βίῳ, & θανάτῳ θυμολέοντα καλε.
Διεν, αριςεύων πρὸς ΠΑΠΠΑΝ αντιφερίζει.
Ἐν βίῳ, ἐν θανάτῳ, αὐτῷ ὁμοῖς ἀνήρ.

Id eft:

LUTHERUM teftis, qui oculatus, JVSTVS JONAS In morte, in vita Thymoleonta vocat.

Ille virum optime agens PAPA Meft aggrefus ubique. In morte, in vita vir fibi erat fimilis.

[ocr errors][merged small][merged small]

CASPAR

CRVCIGER

O utinam multi tam fan&tis moribus essent.
Crucigeri, quorum crux foret alma quies,
Crux inquam, Christique fides amplexa miniftris,
Omnibus exftaret jam veneranda piis.

ASPARI CRVCIGERO, patria Lipfienfi, verbi DEI in Ecclefia Wittebergenfi ministro, jure hic dabitur locus: tam ministerii ratione quam fingularis eruditionis & exaĉi judicii, quibus LUTHERO in excitando Christi regno fuccurrit. Hic propter infignem trium linguarum peritiam celebratur, quibus jam recens natæ Ecclefiæ, & veluti infanti, ea verba & phrafes fuggeffit, quæ ad DEI Non hæc CRUeloquia proprie expediteque exprimenda conducerent. CIGERI laus tenuis eft, qua ajunt, LUTHERUM in transferendis BIBLIIS ex Hebraica in Teutonicam linguam hujus fæpe confilio ufum fuiffe, judicioque stetisse. Profecto magnum quiddam eft, in renafcenti Eccle

fia

fia & Linguam fan&am quafi renatam, ejusque germanam interpretationem, doctiffimo Germano interprete LVTHERO, legi & prædicari apud Germanos. Vt igitur LVTHER Vs arduo & divino ifto opere ftatim illuftris evafit; fic & CRVCIGERO laus tribuenda aliqua eft, cui ipfe LVTHERus hoc in ftudio multum tribuit. Mathematicarum infuper difciplinarum apprime peritus: quarum demum fpeculationes ac demonftrationes omittens, Fidem Chriftianam amplexus eft, & prædicavit : quæ nos nòn minus de æternæ noftræ Salutis Spe certos facit, quam certæ fint illarum oculis fubje&tæ noftris Defcriptiones. In fcientia rerum Naturalium inque Medicina multum etiam profecerat: verum rerum omnium Conditori, ipfique animarum medico Christo se tandem confecravit. Inter cæ. tera ejus ftudia quibus laus debetur, & hoc laudi datur, Quod cum in Comitiis primum Vormatiam, deinde Ratifponam convocatus effet cum CALVINO privatim de Coena Domini colloquium habuerit, ejusque cognitam fententiam diferte comprobarit. quod & difertiffimus BEZA in CALVINI Vita ad utriusque laudes referre videtur. Alter alteri pergratus fuit. Vtinam alii complures tam ad difcendum faciles, quam ad docendum fuiffent ! melius fane & æquabilius se Chriftianorum res haberent: conatus ac artes ANTICHRISTI minus fine dubio valerent. Verum hujus minifterio non adeo multis annis ufa fuit Ecclefia, nam anno ætatis XLV. ejus anima illum in locum, in quem Chriftus vere corpore afcendit, & in quo vere tantum corpore eft, migravit. obiit autem Wittebergæ Anno partæ per Christum falutis clɔ. ɔ. XLVIII.

[blocks in formation]

Opportunus adeft CRVCIGER comitatus amicis.
Crux fida eft femper Chrifticolis focia.

Eft Crux ipfa piis fignum. Durate ferendo.
Nam vir dura ferens, hæc eadem fuperat.

[blocks in formation]
« 이전계속 »