페이지 이미지
PDF
ePub
[blocks in formation]

En. Cum dives Asiam regeret et muros novi
Extrueret Ilus Ilii, festo die

Cecidisse cælo fertur, huc illuc means,
Colum sinistra, spiculum dextra tenens,
Habituque toto bellicam referens deam.
Obstupuit Ilus: consulit Phoebum pius:
Consultus ille tale responsum dedit;
"In hoc ruina stabit et Trojæ salus;
Servate tectis urbe cum vestra deam;
Ablata secum tollet imperium loci."
Ast Ilus arcem Palladi sacram extruit,
Cæleste tuto collocat signum loco,
Additque vigiles; nec quidem hæredi minor
Pervenit inde cura, Laomedon, tibi.
At, heu, parum servata sub Priamo fuit !
Hoc ipsa voluit Pallas ex illo die

Quo forma victa est Paridis arbitrio
furens.

Dido. Quis machinator facinoris tanti extitit? En. Furtis Ulysses aptus ac natus dolo,

Dum per cloacas abditam quærit viam. Dido. Quin et secundum Pergami fatum explica. En. Arsurus illo natus Alcmena rogo

Quo victor astra petiit et superûm domos,
"Pæante genite," dixit, "hoc munus cape;"
Arcumque dono pariter et pharetram dedit
Gravidam sagittis: arguunt tela Herculem.
Dido. Quis hoc Pelasgis aperuit fatum deus?
En. Et hoc et illud proximum Phoebo caput

Monstravit Helenus, ipse fatorum mora.
Hic, captus Ithaci fraude, sic Danais sacra
Resolvit ora, Delio plenus deo:
"En, hic sagittis restat Alcidæ labor
Supremus! illum fata rapuerunt licet,
At interesse gloriæ hæredem jubent;
Nec minima tanti pars erit facti Hercules;
Non ante Troja poterit æquari solo
Priamique regnum quam Philoctetes gravi
Serpentis ictu saucius, Lemno exulans,
In castra veniat, ut ducum strage edita
Cruore arundo madeat Herculea Phrygûm,
Ne quid geratur arduum dempto Hercule."
En, ista Troja summa fatorum fuit!

POMPA LARVALIS.*

Dido. Rector deorum Jupiter et hominum sator
(Nam jura te loquuntur hospitibus dare),
Si rite pateram solitus hanc Belus tibi
Implere vino, et quisquis a Belo minor,
Hanc esse Tyriis pariter et Teucris diem
Jucundam, et hujus posteros olim velis
Meminisse nostros! Bacche, lætitiæ dator,
Adsis, et alma Juno jam Phrygibus bona!
Et O faventes este vos, Tyrii, precor!
[Libat Jovi.

ASCANIUS, DIDO.

Asc. Regina, tandem quæso tollantur dapes;
Satis epularum, luxui satis est datum:
Inambulando membra relevemus precor.
Dido. Mos tibi geretur.-Tollite, ministri, ocius.
Interea læto personet cantu domus:
Nos inferamus regiis hortis gradum.

MAHARBAL, HANNO.

Mah. Ut vereor, Hanno, quem ferent ista exitum Hospitia si (quod omen avertat deus) Quod sæpe factum, jamque ne fiat precor, Si deperiret hospitem Dido novum,

Quæ bella, quas hæ nuptiæ turbas darent! Han. At tu, Maharbal, quem tibi fingis metum? Nolo oscitantem, nolo prudentem nimis. Quæ bella vates (illa fac nubat) canis? Mah. Tantumne Iärbas dedecus inultum feret

Furens adhuc amore? quid Libyæ duces Quos illa toties sprevit? impune hospitem In regna recipi, despici indigenas sinent? Han. Si tu, Maharbal, exigi miserum putes,

Licito juventam ducat ut vacuam toro Regina pollens opibus, ætate integra, Tuone potius nubet arbitrio, an suo, An magis Iärbæ? Lege si tali velim Rex esse, moriar! conjugem nolo eripi, Nolo imperari; gravius hoc multo reor. Nam quas Iärbæ, quas refers regum minas? Ducente Tyrias Troico turmas duce Carthago clarum gentibus caput efferet. Mah. At subeat animo quæ sit hospitibus fides

Habenda; Theseus doceat Ariadna malo, Jason Medea: trita peregrinis fuga est. Han. Ah, ne duorum scelera sint culpa omnium! Sed mæsta vultus exiit Dido foras: At nos secreto tecta repetamus gradu.

* Pompa larvalis] i. e. A' Masque.

DIDO, ANNA.

Dido. Quæ me, Anna, dubiam somnia exterrent, soror?

Quis iste nuper sedibus nostris novus
Successit hospes! ore quem sese ferens!
Quam fortis alto pectore armisque inclytus!
Equidem, soror, (nec vana credentis fides,)
Genus esse divům credo: degenerem arguit
Animum timor: quot ille perpessus mala
Terra marique! bella quæ gessit ferox!
Si non sederet in animo fixum mihi
Ne cui jugali lege sociari velim,
Postquam mariti morte deceptam mei
Amor fefellit primus, et tædæ mihi
Si non perosæ penitus ac thalami forent,
Huic forsan uni cederem culpæ libens.
Sed vel dehiscat ante mihi tellus precor,
Vel pater ad umbras fulmine omnipotens
agat,

Pallentis umbras Ereoi et infernam Styga, Quam tua resolvam jura, te violem, pudor!

Me primus ille qui sibi junxit meos Abstulit amores; habeat is secum et suo Servet sepulcro: nemo levitate arguat. An. O cara magis hoc lucis aspectu, soror,

Semperne morens cælibem vitam exiges?
Nunquamne Veneris pignora et licitos toros
Dulcesque natos noveris? id tu putas
Curare manes? esto, nulli ægram viri
Flexere quondam, non tua spretus Tyro
Nobilis Iärbas, gentis et Libyæ duces,
Et quos abundans Africa triumphis alit;
Etiamne Amori sola pugnabis deo?
Nec quorum in arvis degis in mentem
venit?

Hinc Marte gens invicta, Gætuli truces,
Numidæque cingunt; hinc regio squalens
situ,

Et vasta syrtis; inde Barcæi fremunt
Late furentes: bella quid dicam Tyro
Jam nascitura? quid graves fratris minas?
Junonis equidem et cælitum auspiciis reor
Huc detulisse Dardanas ventum rates.
Germana, quam tu, quam brevi hanc
urbem tuam,

Quæ regna cernes surgere Enea duce! Comitante Teucro milite ut se Punica Nomenque terris gloria attollet tuum! Dido. Non ista nostrum quæ refers animum

latent;

Et jam fatebor, Anna, post miserum mei Fatum Sichæi et cæde fraterna impie

Sparsos penates, solus hic sensus meos Flexit, animumque cardine labantem impulit,

Primasque flammæ veteris agnosco notas: Sed dubius animum distrahit nostrum timor

Pudorque.

Voti quam mei spem das,

soror?
An. Germana, tantum posce tu veniam deos
Sacris litatis: hospiti indulge novo;
Causas morandi necte dum pelago gravis
Desævit hiemis ira, dum quassæ rates,

Dum non sereno murmurant venti polo.
Dido. Satis est: amori subdis ardenti faces:
Laxabo fræna; stultus excedat pudor.
Cras demereri victima crebra deos
Pacemque in extis quærere statutum est
mihi :

Tibi vacca Cereri, pariter et Baccho cadet; Longe ante reliquos sacra Junoni feram Cui conjugalis vincla sunt curæ tori.

CHORUS.

Eheu, Dido, miseret nos tui! O ignaræ vatum mentes! Quid juvat aras tangere supplicem? Nulla juvabunt vota furentem: Exedit intus flamma medullas, Tacitum vivit pectore vulnus. Dido miseris uritur ignibus, Totaque furens urbe vagatur: Missa qualis cerva sagitta Quam procul inter Cressia fixit Nemora incautam pastor, et inscius Medio liquit pectore ferrum; Morens silvas illa etit fuga, Lateri stridens hæret arundo. Nunc per muros demens hospitem Secum Eneam ducit Elisa; Nunc Sidonias ostentat opes Urbemque novam; cupit effari, Et mox media voce resistit; Nunc Iliacos audire expetit Illa labores; nunc convivia Eadem quærit labente die. Non jam cæptæ surgunt turres, Non exercent juvenes arma, Non jam bello tela recondunt, Portusve parant; cessant opera, Pendent altæ murorum minæ. O quis superum tanta clemens Peste furentem solvat Elisam!

Secundo [actu] transitur ad venationem.

ACTUS TERTIUS.

SICHEI UMBRA.*

Tellure scissa per vias saxo asperas
Moestum Sichæus Tartaro gressum extuli,
Atram sinistra præferens tædam novis
Thalamis Elisa conjugis quondam meæ.
Nam quæ sub imas fama mihi terras venit!
Amore Teucri furere Didonem hospitis!
In media recipi regna peregrinum! loco
Viri esse! quo me, quo meas lachrymas feram?
Si jam Sichæus excidit penitus tibi,
Si jam secundos expetis, Dldo, toros,
Nullosne Libya quos ames gignit duces?
Misero beata, perfido nubes pia?
Regina perfuga, Troico Tyria viro?
Genus omne Phrygium fecit invisum Paris;
Hic rapuit, iste deseret vagus hospitem.
Absiste, Dido; rara in hospitibus fides,
Erratque ut ipsi; prodidit patriam suam,
Prodet alienam; conjugem quanto magis?
Secum penates avehat, Latium petat.
At tu, Megæra, pectus hoc furiis age,
Perure. Satis est: caveat Eneas malum.
Quin intus abeo: stabo et arcebo nefas.
[Exit in regiam.

Tempestas Junonia.

NYMPHARUM PLANCTUS. (Nympha canent in scena.)

Eheu, querulos fundite planctus!
Terite infestis pectora palmis;

Eheu, dicite Tyriis omen

Venit acerbum!

Heu, hymenæos, heu, male junctos!
Heu, connubium quale nec ævum
Vidit priscum nullaque nascens
Hora videbit!
Non cessabit nemorum questus:
Nos quoque Nymphæ fletum dabimus;
Atque ex imis moesta cavernis

Ingemet Echo.

CUPIDO VERUS. (Eceat e nemore.) Bene est, abunde est, exitum nacti sumus, Matris repertum fraudibus, partum meis. Amavit; etiam amore bacchata est, novo

* Sichai Umbra] I may notice here, that in the Didone of Dolce (first printed in 1547) one of the personages is L'Ombra di Sicheo.

Flagravit igne; nec levi pretio stetit
Tenuisse Iülum genibus et gremio levem.
Insuave retuli suavium dulci osculo;
Cum lusit illa ludicro, lusi dolo:
Bibit? recepi; aspexit? et vultum intuli;
Vocavit? aderam; mulsit? implevi sinum;
Vafer fefelli simplicem astutus piam :
Et jam reliqui perditam, quamvis putet
Abiisse curam penitus. En, conjux Jovis
Genetrixque nostra, manibus ad speciem datis,
Pepigere fœdus! nuptiis dicunt diem;
In nemora mittunt; imbribus cælum rotant;
Et hanc cavernam nuptiis statuunt locum:
Mox ducet extra conjugem sponsus suam.
Sed nos in urbem magnus etiamnum labor
Accersit; aliquis semper in Tyriis amat.

Redeunt a venatione.

MERCURIUS SOLUS. (Calitus delapsus.)

Facunda proles maximi superum Jovis
Matrisque Maiæ, nuntius velox deûm,
Corusca summi templa deserui ætheris.
Quis hic locus? quæ zona? quas terras premo?
Utrumve votum visa decipiunt meum?
An ista Libya est? ista Carthago nova?
Ni fallor, ipsa est, urbis agnosco notas;
Didonis hoc est regia limen domus.
Hic delinitus ductor Eneas Phrygum
Moratur; ille causa veniendi fuit.

Nec vile quisquam munus hoc nostrum putet,

Quod huc et illuc pervolem nutu Jovis :
Sancte colendum est numen in terris meum;
Legatione cælitum fungi grave est,
Nec nisi valenti munus ingenio datur.

Seu petere terram, seu fretum supra placet
Volare, rapido flamine alarum vehor.
Tum quanta virgæ, quam potens virtus meæ !
Hac pallidi animas evoco Ditis domo,
Hac pariter alias mitto ad infernam Styga;
Induco somnos, rursus hac somnos fugo,
Et pressa morte lumina resigno gravi;
Hac fretus æquor transeo ventos agens,
Nubesque moti turbidas trano ætheris.

Sed, ecce, quisnam regia gressum extulit? Ipse est Achati junctus Eneas suo.

MERCURIUS AD ENEAM.

Carthaginis tu monia excelsa locas, Urbemque nunc uxorius pulchram extruis,

Rerum tuarum oblite regnique immemor?
Hominum deumque rector et mundi arbiter,
Qui numine polos torquet et terras suo,
Celeres per auras ipse me jussit tibi
Mandata ferre: quid struis? qua spe teris
Libycis in oris otia et terris tibi

Fato negatis? quo tuæ spectant more?
Si nulla rerum fama tantarum movet,
Nec ipse proprium laude moliris super
Tua laborem, subeat Ascanius tibi,
Et spes Iüli respice hæredis tui,
Cui jam Latini regna debentur soli:
Arcesne Latias invides nato pater?
Non alma talem te mihi dixit Venus,
Nec vindicavit ideo bis Graiûm dolis;
Sed qui frementem regeret Italiam fore,
A sanguine alto proderet Teucri genus,
Orbique jura victor et leges daret.
Legationis summa nostræ est, naviga.

ENEAS, ACHATES.

En. Horrore quatior totus, et mentem pavor
Concussit ingens, atra nox oculos subit,
Facilemque verbis denegat lingua exitum :
Sed quid profari, quid loqui, Æneas, potes?
Aut unde fas est? huc et huc animus mihi
Variusque rapitur, qualis Euripus solet
Fluere et refluere septies uno die.
Tanto deorum attonitus imperio juvat
Abire, et istas deserere terras fuga :
Sed te furentem quo mihi affatu licet
Ambire, Dido? quem mihi vultum induam?
Quæ prima sumam verba? quæ causa est
satis?

Incertus animi versor in varias vices; Sic ut carinam media sulcantem freta Hac rector, illac unda transversum rapit. Restitue fluctus, Juno, jam Libycos mihi; Levior in illis ira prælusit tua Quicunque sævo maria transitis deo, Amate fluctus; credite experto mihi. Ach. Magnanime Troûm ductor et captæ unicum Patriæ levamen, comprime affectus precor, Teque obsequentem nuntio præbe Jovis : Minus eligendum est cum duo occurrunt

mala.

En. Sic est, Achates: at quis hic judex erit?
Ach. Jove imperante te tamen judex latet?
En. At hospitalis Jupiter prohibet fugam.
Ach. Iter institutum cur fugam turpem vocas?
En. Sic prædicabit fama. Ach. Sed falsa et
levis.

En. Tamen est timenda levior. Ach. At superi magis.

En. At cara Dido est. Ach. Veniat in mentem tibi Ascanius. venit.

En. Etiam magna Carthago

Ach. Num terra fatis debita Italia est minor? En. Via longa pelago. Ach. Jupiter monstrat viam.

En. At sæva Juno. Ach. Materia laudis tuæ. En. At cuncta Elisa debeo, classem, meos,

Vitamque Iüli. Ach. Quas decet grates

age.

En. Omnis habeatur gratia, ingratum arguet. Ach. Promerita perdit qui satis grato exprobrat. En. Amat. Ach. Sequetur forsan. En. Insanit. Ach. Fuge.

En. At obsecrabit per fidem misero datam,

Per hospitia, per lacrymas, per dexteram, Per omne quicquid dulce mihi secum fuit. Ach. Tu pariter obsecra per Ascanii caput,

Per dira superum monita, per fatis tibi Promissa Latii regna, per gentes novas. Obsiste lacrymis, jamque te intractabilem Durumque præbe fortis, auresque obstrue, Vocesque miseras perfer, obdura, excute; Ut alta quercus quam simul facto impetu Borea valentes hinc et hinc flatibus Eruere certant, hæret hæc scopulis tamen, Quantumque ad auras vertice erigitur suo Radice tantum extenditur in imam Styga. En. Satis est, Achates; vincat imperium Jovis. Et te, deorum sancte, quisquis eras, sequor: O placidus adsis quæso, cursumque adjuves, Et astra cælo dextra placato feras! Ach. At Mnesthea Cloanthumque rectores jube Ut arma taciti colligant, classem instruant, Ex urbe socios ad suas cogant rates, Novique causam fronte consilii tegant. Interea tu, dum nesciat Dido furens, Tantosque amores non putet rumpi suos, Aditum experire quæque fandi tempora Idonea, rebus quis modus dexter tuis. En. Te cura, Achates, classis armandæ manet. Hominesque deosque testor et sanctam fidem,

Me, Elisa, terris cedere invitam tuis !

CHORUS.

O quam velox est Fama malum Celeri versans mobilitate! Primo semper parva timore, Postea sese tollit in auras,

Graditurque solo, mox caput inter

Nubila condit.

Odiis illam stimulata deûm
Coo, ut perhibent, Enceladoque
Tulit extremam Terra sororem,
Pedibus celerem levibusque alis;
Monstrum horrendum, cui quot plumæ
Corpore, tot sunt oculi subter,
Tot sunt linguæ, totidemque sonant
Ora, tot avidas subrigit aures.
Noctu cæli medio pervolat,
Nec declinat lumina somno;
Custos summi culmina tecti
Turresve altas tenet interdiu.
Garrula magnas territat urbes,
Nuntia ficti, nuntia veri.
Hæc multiplici voce replevit
Populos gaudens, infecta simul
Et facta canens; scilicet hospitem
Venisse novum sanguine Teucro,
Cui se Dido dignetur viro
Jungere, nunc se luxis* hiemem
Ducere totam, regni immemores:
Hæc dea passim fœda per urbes
Libycas hominum fundit in ora.

EPILOGUS.

Jam nacta tandem est exitum Dido suum;
Utinam expetitum; quem tamen potuit tulit;
Et scriptam et actam tempus excuset breve.
Nunc quisque reputet quid sibi hinc referat
boni.

* luxis] Here Gager seems to have forgotten that "luxus" is a noun of the 4th declension.-Qy. "diguatur" in the preceding line?

Venus inimico credere antiquo vetat :
Ut faveat hostis, cogitat semper dolos;
Ut Juno Teucris sit bona, insidias struit.
Fidemque opemque regium est miseris dare;
Hospitia claram magna nobilitant domum.
Beneficio quicunque destrictus manet
Capite minuitur, esse liber desinit;
Sit gratus usque licet, at ingrate audiet.
Junonia male expressa tempestas monet
Habenda quæ sit Prometheis posthac fides,
Nec posse quemquam fulmen imitari Jovis.
Decet obsequentes esse præmonitis deûm;
Omnisque nimia est, sit licet brevior, mora.
Molles moveri fæminæ lacrymis solent;
Sed fortis aures obstruere debet suas.
Promerita si majora detineant bona,
Quæcunque fuerint, neminem vinctum tenent.
Vis magna amoris: fæminas gravior solet
Corripere flamma; levior accendit viros.

Sed vita paucas nostra Didones tulit:
Prudentiores fæminas factas reor;
Amore nullam credo morituram gravi.

Sed una longe, Elisa, te superat tamen
Regina virgo quot tulit casus pia!
Quæ regna statuit ! quam dat externis fidem !
Dignata nullo conjuge Sichæo tamen,
Animumque nullus flectat Eneas suum.
Tamen, ecce, major hospes Ænea hospite,
Cui verba, Dido, rectius quadrent tua !
Quis iste nuper sedibus nostris novus
Successit hospes? ore quem sese ferens?
Quam fortis alto pectore armisque inclytus!
Genus esse divûm credo, nec vana est fides.

Sed Elisa fato Tyria miserando occubat :
At nostra Elisa vivit, et vivat precor,
Talesque regnans hospites videat diu,
Sabæ salutent undique et magni duces.
Huic vos Elisa tollere applausum decet.

« 이전계속 »